- AUREOLI Pisces
- AUREOLI PiscesSinnensium deliciae. Iis celebris lacus est 200. iugerum in monte Cienking, prope Changhoa, in Chekiang provinc. sub rube Hangcheu seu Quinsai. Fulvi sunt coloris et per certa intervalla aureis quodammodo lineis intersecta micat cutis, totumque dorsum aureô veluit pulvere inspersum est. Magnitudo eorum digtium non excedit et tamen trifurcata, bifurcata, subinde etiam simplici et latiori caudâ armati sunt; unde aspectu iucundissimi, magnoque apud Sinenses in pretio; quos prio studiose domi aut in viridariis alunt, pulcherrimis ad id adornatis vasis. Certe iis subinde Magnates ipsi manu suâ cibum porrigere folent; tum quasi nôssent, cui domino ferviant, quantamque suô aspectu voluptatem illi concilient, saepe cum adest colludunt. Cum itaque omnibus ex partibus, quas Sinenses expetunt perfecti sint, ad duos tresque aureos unius quandoque pretium ascendit. Auctor Anoyymus Sinae et Europae c. 42.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.